Imago Nicolai Vaughan

Nicolás Vaughan

Professor associatus et prefectus
Departamenti Litterarum
Universitatis de los Andes,
Bogotá, in Columbia

Studia mea in confinio philosophie medii evi, litterarum et humanitatum digitalium versantur, et precipue circa textus Latine et Anglice medii evi scriptos. Inquiro quomodo sententie philosophice per formas litterarias exprimantur, tradantur et transformentur, necnon in quibus conditionibus intellectualibus et historicis textus medii evi conscripti et recepti fuerint. Hec omnia coniungunt editiones digitales operum antiquorum et medii evi quibus operam do: philologiam enim et artem criticam textuum, sicut a maioribus traditur, cum methodis et instrumentis digitalibus copulant. Hac via, que plures disciplinas complectitur, perscrutari conor quomodo editio digitalis nos ad textus antiquos melius intelligendos adiuvet, nexus inter traditionem philosophicam et litterariam illustret, et efficiat ut hec opera inquirentibus et studentibus facilius pateant.

In navigatro tuo experire

py-words: lexicon Latino-Anglicum et Latino-Hispanicum, in utramque partem, cum morphologia

Quamlibet vocem Latinam declinatam vel coniugatam, aut integrum versum, inquire, et formas eius et articulos lexici accipies, cum significationibus Anglice vel Hispanice redditis; vel vocem Latinam pro Anglica aut Hispanica quere. Ex programmate WORDS Guillelmi Whitaker ortum est, sed lingua Python totum de novo scripsi, et in navigatro operatur, nec quicquam instituendum est. Articulos continet ex lexicis Lewis & Short, De Miguel et Echave-Sustaeta.

Scripta recentiora

Omnia scripta →
  1. 2026
    “La escena como espejo: ética, empatía y cambio climático / The Stage as a Mirror: Ethics, Empathy, and Climate Change”. In Representar el cambio / Enacting Change: Diez obras que abordan el cambio climático / Ten Plays That Tackle the Climate Crisis, Bogotá, Ediciones Uniandes, pp. 261–270. doi:10.51573/andes.9789587989823.9789587989830
  2. 2026
    “Citación de recursos de inteligencia artificial generativa”. In Manual de citas y referencias bibliográficas, ed. 5, Bogotá, Ediciones Uniandes, pp. 181–201. doi:10.51573/andes.9789587989397.9789587989410
  3. 2026
    Nicolás Vaughan, Ella Suárez, Manuel Romero et Margarita Pérez. Manual de citas y referencias bibliográficas: APA, Chicago, TAG, IEEE, Latino, MLA, Vancouver, ed. 5, Bogotá, Ediciones Uniandes. doi:10.51573/andes.9789587989397.9789587989410
  4. 2026
    María José Afanador-Llach et Nicolás Vaughan (eds.). Ctrl + F: Texto, archivo e interpretación en entornos digitales, Bogotá, Ediciones Uniandes. doi:10.51573/andes.9786287903081.9786287903098.9786287903111
Initium ornatum pagine codicis Latini seculi XIV
Initium libri VII Metaphysice Aristotelis in translatione Latina Guillelmi de Moerbeke, codex seculi XIV. Wikimedia Commons.